Robert Baron, De ente et essentia.

Articulus I. Assertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

1. Ens reale, primo dividitur, in finitum et infinitum; hoc est, in creatorem et creaturam: quae quidem divisio, multis aliis modis tradi et proponi solet: quidam enim hanc divisionem sic proponunt; Ens aliud est a se, aliud ab alio: alii sic; Entium, alia sunt seu existunt per essentiam, alia per participationem: alii sic; Ens aliud est necessarium, aliud contingens. Deus gloriosus est Ens infinitum, ab alio non habens existentiam: item est Ens per essentiam, et summe necessarium. Creaturae vero sunt entia finita, ab alio existentiam habentia, ideoque non necessaria, sed contingentia.

2. Duo primi modi proponendi hanc divisionem, explicatione non egent: duo vero postremi, non ita perspicui sunt: idcirco longiorem explicationem postulant: ego exordiar a postrema divisione, quae est in Ens necessarium, et Ens contingens. Dicitur Deus gloriosus Ens necessarium; quia necesse est eum semper actu existere; neque enim potest Deus privare seipsum suo esse, id est, existentiae actu, neque aliud quidpiam id potest, eum ab alio non pendeat. Creaturae vero snut entia contingentia; id est, contingenter existunt: pendent enim a conservativa virtute causae libere agentis; id est, Dei, qui antequam dedit iis esse, potuit illud non dare; et postquam dedit, potest auferre.

3. Multa hic objici solent de necessitate substantiarum separatarum, corporum coelestium, materiae primae, naturarum universalium, et propositionum necessariarum, quibus aeterna veritas a Philosophis tribuitur: verum quia spinosae istae quaestiones, multos sua difficultate deterrent, et avocant a studiis Philosophicis: ego, iis omnissis, ad alia pergam, quae magis necessaria et jucunda sunt.

Articulus II. Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

1. Altera divisio est in Ens per essentiam, et Ens per participationem: Ens per essentiam, est Deus gloriosus, qui vi suae essentiae existit. Entia vero per participationem, sunt entia creata, quae non habent actualem et realem existentiam in mundo, nisi communicatam et participatam ab alio, a quo producta sunt; hoc est, a Deo: Ut autem intelligatut, quo modo Deus dicatur vi suae essentiae existere, teneantur haec fundamenta: Primo, Existentia Dei est de ejus essentia; hoc est, non est quid superadditum divinae essentiae, neque a nobis concipi debet, tanquam quid ei superadditum, set est aliquid in ipsa Dei essentia inclusum, non minus, quam animalitas aut rationalitas in essentia humana clauditur: hoc autem sic ostenditur: omnis perfectio substantialis est de essentia Dei (non enim esset essentia Dei infinitae perfectionis, si daretur aliqua perfectio, quam ejus essentia non claudit in se) sed existentia est substantialis perfectio, ut cuivis manifestum est: ergo est de essentia Dei. Sicut igitur est de essentia hominis esse animal, aut corpus, aut substantiam, ita est de essentia Dei esse aliquid actu existens.

2. Contra vero, neque necesse, neque possibile est, existentiam creaturae esse de ejus essentia. Non est necesse, quia essentia creaturae, non est infinitae perfectionis. Non est possibile, quia quicquid est de essentia rei, illud necessario rei competit, ejusque affirmatio de ea re est necessaria, et aeternae veritatis. At existentia ita se non habet in creaturis: non enim vere dico, necesse est rosam existere, aut necesse est tonitru existere: possunt enim non existere. At vere dico, necesse est rosam esse florem: aut tonitru esse sonum, etiam rosa et tonitru non existentibus. Unde patet has esse praedicationes essentiales: non vero illas. Haec ratio non solum probat existentiam non esse de essentia creaturae: sed etiam existentiam non necessario essentiam creaturae consequi, aut ab ea dimanare. Quicquid enim est essentiale promanando, illud necessario de re, cui est essentiale, affirmatur: at existentia actualis (ut dictum est) contingenter creaturis competit. Interim admittimus existentiae capacitatem seu potentiam, non contingenter, sed necessario et essentialiter competere omni reali enti, sive creato, sive increato: sed non idem de actuali existentia dicendum est.

3. Secundum fundamentum sit hoc: Si quis quaerat undenam sit, quod Deus existat, et non possit non existere: nulla potest afferri ratio, praeter hanc unam, videlicit quia ejus essentia est infinitae perfectionis; id est, omnem perfectionem in se claudit, atque adeo etiam existentiam. Unde patet Deum recte dici vi suae essentiae existere. At si de creaturis moveatur quaestio, undenam videlicet sit, quod illae iam actu existant: non respondendum est illud ideo fieri, quia talis est earum essentia, aut quia ea est essentiae ipsarum conditio: earum enim essentia est indifferens ad existere et non existere; id est, potest existere vel non existere pro Dei arbitrio. Sed respondendum est, veram illius rei rationem esse, quia earum essentia, quae prius erat possibilis et apta ad existendum solummodo, jam ipso existentiae actu a Deo et causis secundis donata est. Non ergo possunt creaturae dici existere vi suae essentiae, sed vi causarum, a quibus productae sunt, praecipue autem primae causae. Unde sequitur eas non esse entia per essentiam suam, sed per participationem et receptionem existentiae a prima causa. Praeterea hujus rei ratio reddi potest ex hoc fundamento, admodum perspicuo: ea est essentiae divinae conditio, ut non possit non existere, neque existentiam suam ab alio participare: ea vero est essentiae creatae conditio, ut possit pro arbitrio primae causae, existentiam habere aut non habere, et ut non possit existere, nisi participando existentiae actum a prima causa. Unde patet, primam causam, vi suae essentiae, existere: causas vero secundas, seu entia creata, vi suae essentiae, non existere, sed per actionem primae causae, a qua actualem existentiam accipiunt.

4. Tertium fundamentum. Essentia creaturae recte et vere appellatur potentia; existentia vero creaturae bene dici potest actus superadditus essentiae: hoc autem sic declaratur: sicut materia Physica appellatur potentia, et forma Physica actus, quia materia in se, et ex se, nullam habet formam, sed formae capax est, seu potest recipere formam: sic essentia creaturae potest dici poentia, quia neque in se claudit existentiam, neque eam a se habet, sed ejus capax est seu potest eam recipere, et participare a prima causa: at contra, Dei essential longe aliter se habet, in se enim claudit existendi actum: ideoque non se habet ad existentiam, ut potentia ad actum, nulla enim potentia in se claudit actum, sed ad actum tanquam ad quid externum refertur. Atque haec de divisione Entis in finitum et infinitum.

Articulus III. Assertur Tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Tertio dividitur ens reale, in illud quod mere est actuale, illud quod mere est potentiale, et illus quod est partim actuale, partim potentiale, seu ex potentia et actu mixtum. Ens mere potentiale, est illud quod actu non existit, sed existere potest: tale ens est rosa in hyeme. Notandum hic est, Philosophos passim dicere, ea entia quae actu non existunt, sed realiter existere possunt, esse in potentia objectiva: objectum enim potentiae productivae quae causis inest, est id quod a causis est productibile, seu id quod a causis existentiam nondum accepit, sed accipere potest. Ens igitur aliquod possibile, quandiu non actu existit, est objectum potentiae productivae causarum, ideoque dicitur esse in potentia objectiva, quia videlicet habet eam potentiam, quae competit rebus quamdiu sunt objecta potentiae alicujus causativae. Ubi vero illud ens actu productum est, & existentiam accepit a causis, non amplius est objectum potentiae productivae causarum, et ob id dicitur non esse in potentia objectiva.

2. Ens mere actuale, seu actus purus, est Deus gloriosus, cui haec summa et perfecta actualitas tribuitur: primo, ad indicandam ejus simplicitatem: ei enim repugnat omnis compositio ex potentia & actu; id est, ex principio aliquo potentiali vel imperfecto, et principio actuali; hoc est, actuante et perficiente illud alterum principium, ut postea declarabimus in doctrina de Deo. Secundo, ad removendam et excludendam omnem potentiam, quae imperfectionem aliquam arguit. Tria autem sunt protentiarum genera, quae ob imperfectionem suam Deo tribui nequeunt: nimirum potentia objectiva, quae nihil est aliud, quam rei producibilitas, a causis suis: secundo, potentia passiva, quae rebus competit quatenus possunt ab agente aliquo pati et transmutari: tertio, potentia ad non esse. Prima potentia est rerum non existentiam, ideoque Deo qui necesario existit, nec unquam potuit non existere, attribui nequit: duae posteriores sunt rerum existentium quidem, sed mutabilium et passibilium: Deus autem est immutabilis, et impassibilis. At potentiae activae longe alia est ratio, nam potentia activa, ut bene observarunt Metaphysici, potius virtutis vel facultatis nomen meretur, quam potentiae: nam unumquodque agit in quantum est in actu, unde ipsa vis agendi actualitas quaedam est. Sed inquiet aliquis: omnis potentia est suo actu imperfectior: quicquid autem est imperfectum, vel absolute, vel comparative, a Deo removendum est. Respondetur, potentiam etiam activam in creaturis saepenumero esse imperfectiorem suo actu, idque quia creaturae perfectio in operatione et exercitio potentiae est posita, estque perfectior cum agit, quam cum non agit, at Deus non ita se habet, ejus enim summa et infinita perfectio, ac beatitudo, in eo est posita, quod sit Deus, ideoque non melius aut perfectius se habet, cum agit, quam cum non agit.

3. Ens constans ex potentia et actu, est Ens finitum actu existens in mundo: dicitur autem ejusmodi ens, constare ex actu et potentia, seu esse partim actuale, partim potentiale, ob duas rationes: Primo, quia in entibus finitis variae reperiuntr compositiones, nimirum ex genere et differentia, ex materia et forma, ex partibus integrantibus, ex essentia et existentia, ex essentia existente et subsistentia illi superaddita, ex subjecto et accidente. In omnibus autem his compositionibus, (ea sola excepta quae ex partibus integrantibus) est unum principium potentiale et receptivum, quod ob id appellatur potentia, alterum actuale et perfectivum, quod ob id dicitur actus: prioris generis principium, in omni compositione substernitur, et posterioris generis principium ei superadditur. Hinc patet entia finia recte dici composita ex potentia et actu. Secunda ratio est haec: Entia finita, quamvis actu existant, et sic aliquem actum et perfectionem habeant, non tamen sunt mere actualia et perfecta, sed habent tria illa potentiarum genera imperfectionem arguentium. Primo enim, priusquam existant, habent objectivam illam potentiam ad existendum. Secundo, cum existunt, habent potentiam passivam, et receptivam novorum accidentium. Tertio, habent potentiam ad non esse, possunt enim a prima causa aboleri, et in nihilum redigi. 

Articulus IV. Assertur quarta divisio Entis realis, qua est petita a modis existendi.

1. Quarta divisio Entis realis, peti potest a modis existendi; hoc est, modis actuali existentiae superadditis: in omni enim Ente, actu existente, haec tria considerari possunt: primo, quod habeat talem essentiam et naturam, per quam constituitur in certo genere Entis, et ab omnibus aliis entibus distinguitur. Secundo quod actu existat in mundo, et sic habeat existendi actum, suae essentiae superadditum. Tertio, quod habeat talem existendi modum, suae naturae convenientem: substantiae enim singulares, et completae, ita sunt et existunt, ut non in alio sint, sed per se existant: contra vero accidentia singularia, ut haec albedo, haec nigredo, ita sunt et existunt, ut non per se, sed in alio existant: unde patet duos esse generales modos existendi, ipsi existentiae superaadditos; prior est perseitas existendi, seu modus existendi per se, et non in alio: posterior est, modus existendi in alio, et non per se.

2. His positis, quarta divisio Entis realis, sic concipi potest: omne Ens reale, vel ita existit, ut nullo modo alteri inesse aut communicari possit; vel ita existit, ut actu in alio sit, aut saltem in alio esse possit: exempli gratia, hic homo, hic equus, hic lapis, nullo modo alteri insunt, per modum partis, aut formae essentialis, aut accidentalis, vel quasi formae: contra vero horum membra iis insunt, per modum partium; et accidentia ipsorum iis insunt, per modum formarum accidentalium: dixi, aut saltem in alio esse possit, propter animas humanas a corpore separatas, quae quamvis actu non sunt in alio, in alio tamen esse possunt, ad modum partium. Ut autem haec melius intelligantur, enumeranda sunt earum rerum genera, quae aliquo modo dici possunt esse in alio, per modum partis, aut formae.

3. Primo accidentia existunt in subjecto suo: secundo, partes tum essentiales, tum integrales, in toto suo: tertio, ipsa natura rei totalis et singularis, est in eo cujus est natura, per modum formae: natura enim rei, seu essentia, se habet ad modum formae: id vero cujus est essentia, se habet ad modum materiae, ideoque non solum universalis natura inest in singularibus, sed etiam singularis natura inest in eo supposito cujus est natura: sic singularis natura Petri, est in ipso Petro: hoc est, in Petro includitur: Petrus enim non est humanitas Petri, sed est quid constans ex sua humanitate singulari, et subsistentia ei superaddita, ideoque singularis ejus humanitas ei inesse dicitur.

4. Quaecunque ad has tres classes referri possunt, ea non subsistere, seu per se existere, sed altera inexistere, (si ita loqui liceat) dicenda sunt; ea vero quae ad nullam istarum classium referuntur, subsistere seu per se existere dicuntur: subsistentia enim nihil est aliud, quam modus quidam existendi, quo Ens aliquod ita existit, ut nullo modo alteri rei insit, sed aliis rebus ei inexistentibus substernatur, et supponatur: unde ejusmodi Ens Latine suppositum, Graece hypostasis vocatur.

5. Notandum hic est, haec vocabula hypostasis et subsistentia, esse valde ambigua, et sex significata habere, quorum tria prima minus propria sunt, et apud Philosophos non usitata: tria vero postrema magis Philosophica sunt. Primo, accipitur hypostasis seu subsistentia, pro ipsa re subsistente; hoc est, pro supposito, aut persona. Secundo, pro vero esse, non pro inani ejus specie, item pro esse fixo et permanente. Tertio, pro eo, quod quovis modo subest: quo pacto in aedificio fundamentum, in columna basis, in vino faex, in urina sedimentum, hypostasis et subsistentia dicitur.

6. Apud Philosophos autem subsistere, primo, lumitur pro esse per se; hoc est, non in subjecto inhaesionis: quo pacto omis et sola substantia, sive ea fit universalis, sive particularis, sive item fit completa et totalis, sive incompleta et partialis, vere dicitur Ens subsistens, seu Ens per se, non in alio existens; contra vero accidentia, hoc modo non subsistunt, sed in laio existunt. Secundo, illud subsistere dicitur, quod non existit in alio, ita ut ab eo pendeat quoad existendi actum; id est,ita ut propter imperfectum suum existendi modum extra illud, et per se existere nequeat. Hoc significatu non solum negamus accidentia, sed etiam substantias universales subsistere, idque quia a primis pendent quoad existentiam actualem, nam in iis et earum beneficio existunt. Secundo, negamus materiam, omnesque formas substantiales e materiae potentia educibiles, hoc modo subsistere: ita enim pendent a supposito in quo insunt, ut per se et extra omne suppositum existere nequeant. Dixi, formas e materiae potentia educibiles, ad excludendam animam humanam, cujus alia est ratio, ut statim patebit. Dixi, extra omne suppositum, quia materia potest quidem existere extra hoc vel illud suppositum, ut extra Socratem, aut extra Platonem; potest enim his mortuis alterius suppositi constitutionem ingredi, et ab eo sustentari, non tamen potest existere extra omne suppositum. Tertio, negamus ipsas substantias singulares, abstractis nominibus significatas; hoc est, singulares essentias substantiarum creatarum hoc modo hoc modo subsistere: singularis enim humanitas Petri, ita in ipso Petro existit, ut per se et extra omne suppositum existere nequeat, singularis item humanitas Christi, ita in Christo existit, ut modo ineffabili ab ejus gloriosissima persona pendeat in suo esse. Quamvis igitur singulares homines per se et nullo modo in alio existant, singulares tamen naturae humanae, non per se, sed in singularibus suis suppositis, hoc est, hominibus existunt. Dicet aliquis: singularis homo, et singularis natura umana, idem sunt. Respondetur, illus esse falsissimuum, singularis enim homo, non est singularis humanitas, sed est quid constans ex singlari natura humana, et subsistentia ei superaddita, ut in progressu parebit. Unde secunda persona Trinitatis, a Theologis dicitur assumpsisse singularem naturam humanam, non vero sinularem hominem.

7. At contra, hac significatione subsistentiam tribuimus, primo, omnibus singularibus substantiis completis et praedicamentalibus, hoc est, concreto nomine significatis; quales sunt, hic homo, hic equus: item personis adorandae Trinitatis, idque quia haec omnia in nulla re existunt tanquam partes, aut formae essentiales aut accidentales. Secundo, hoc sensu etiam asserimus essentiam Divinam seu Deiatem, quamvis in tribus personis adorandae Trinitatis existat, revera subsistere: idem etiam dicimus de anima humana, quamvis ea sit in corpore, ut forma in materia; et in composito, ut pars in toto: idque quia neque essentia Dei a personis divinis in suo esse pender, hoc enim imperfectionem arguit; neque anima rationalis a materia et composito, potest enim existere sine illis, et revera existit, cum a corpore separatur.

8. Tertio, id subsistere dicitur, quod neque actu neque potestate existit in alio; hoc est, quod non potest includi in aliquo supposito: hoc significatu iis omnibus negatur subsistetnia, quae in aliquo supposito existunt; sive ab eo pendeant quoad existendi actum, sive non; quo pacto animam humanam, et gloriosissimam Dei essentiam subsistere negamus: illa enim est in homine ut pars in toto; haec vero, ineffabili modo, in tribus personis Trinitatis existit: ideoque hoc sensu sola et omnia supposita, subsistere et subsistentiam habere dicimus: suppositum enim omne ita existit, ut nullo modo possit in alio supposito existere, tanquam accidens in subjecto, pars in toto, aut natura in eo quod naturam habet. Hinc est quod dicant Philosophi, suppositum esse quid incommunicabile pluribus, et omnino ineptum ad existendum in alio. Ex his patet, in quarta hac divisione Entis, subsistentiamultimo hoc modo accipiendam esse: nam in ea per Ens subsistens, intelligo illud, quod nullo modo alteri inest, tanquam accidens in subjecto, pars in toto, aut natura, sive universalis, sive singularis, in suo supposito. Per Ens vero aleri inexistens, intelligo id, quod aliquo modo est alteri communicabile, h. e. aptum alteri inesse.

Articulus V. Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

1. Essentia variis modis a Philosophis describi solet. 1. sic; Essentia rei est id quod definitione explicatur. 2. sic; Essentia est id, per quod res constituitur in certo genere Entis, et ab omnibus aliis distinguitur. 3. sic; Essentia est primum ac radicale et intimum principium omnium rei actionum, et proprietatum. e.g. multarum operationum humanarum principia sunt habitus in animis hominum existentes: habituum principia sunt potentiae naturales ab essentia fluentes: potentiarum principium est natura seu essentia humana: ipsa vero essentia humana, ex anima et corpore constans, nullum habet principium sui productivum, et effectivum, in homine existens: h. e. nihil in ipso homine inveniri potest, a quo profluat, aut dimanet ejus essentia. Dixi eam, nullum habere principium effectivum, in homine existens, quia certum est, eam habere principia constitutiva, tum Physica, tum Metaphysica. Cum igitur rerum potentiae naturales, potentiarumque operationes, ab essentia originem suam trahant; essentia vero, nullam habeat causam efficientem se priorem, in ea re, cujus est essentia, merito ea dicitur primum, ac radicale, et intimum principium omnium rei proprietatum, et actionum.

2. Denique essentia sic non incommode describi potest; Essentia est id, quod summe necessario, et omnium primo, rei convenit. Dico summe necessario, ad excludenda accidentia communia, quae contingenter adsunt illi rei cujus accidentia sunt. Dico omnium primo, ad excludenda propria accidentia, quae licet necessario conveniant suo subjecto, non tamen primo ei insunt, sed prium inest essentia, a qua dimanant. Haec igitur est generalis regula, Quicquid summe necessario, omnium primo, et intime rei inest, iliud est rei essentia: quicquid vero aut contingenter inest, aut propter aliud a quod profluit, quicquid item est adventitium, et non intimum, illud est aliquid essentia superadditum, non vero ipsa essentia.

3. Existentia praecipue ab essentia differt munere, et officio: essentiae enim munus est, rem in certo genere entis constituere, eamque ab aliis omnibus distinguere. Sic homo per essentiam suam, quatenus nimirum est animal rationale, ab omnibus aliis entibus distinguitur. At existentiae munus est, efficere ut res, talem essentiam habens, sit extra causas suas, (ut loquuntur Metaphysici) aut potius, ut fit extra causarum virtutem, et potentiam productivam; res enim cum non existit, dicitur esse in potentia causarum suarum; quia est producibilis a causis suis, et per earum potentiam effectivam existere potest; at ubi actu producta est, et existendi actum accepit, non amplius est in causarum potentia effectiva, sed educta est ex statu potentialitatis, in statum actualitatis; et durante eo statu, non est per causarum potentiam producibilis; oportet enim eam perire, et existendi actum, quem jam habet, amittere, priusquam a causis suis, denuo produci, et existentiam accipere queat.

4. Differt hoc officium existentiae, ab officio essentiae, quod essentiae munus in omnibus rebus sit stabile et perpetuum: contra vero, existentiae munus in quibusdam sit variis mutationibus obnoxium, quia ipsa nunc adest, nunc abest: e. gr. existentia rosae, aut tonitrus, quibusdam temporibus exercet suum munus, aliis vero temporibus non exercet; ut hyeme, cum rosa et tonitrus sunt in causarum suarum potentia, ut loquuntur. Contra vero, harum et similium rerum essentia, suum munus perpetao exercet: sive enim rosa existat, sive non, rosa est flos, natura et essentialiter ab ombinus aliis floribus distinctus: et Physici habent scientiam de rosa, etiam cum non existit: quia norunt rosam esse florem ab aliis floribus distinctum, non solum natura seu essentia, sed etiam proprietatibus, virtute, et efficacia: non enima putandum est, rosam cum non existit, amitrere essentiale suum discrimen ab aliis floribus, aut cum iis quoad essentiam confundi. Ex his colligi potest haec definitio existentiae; Existentia est modus essentiae superadditus, efficiens us res eam essentiam habens, sit extra suas causas in mundo.

5. Explicatis his vocibus, Essentia, et Existentia, facile est scire quid sit Ens; differt enim Ens ab essentia, et existentia, ut concretum a duobus abstractis; item ut id quod habet, ab iis quae ab eo habentur: nihil enim aliud est Ens, quam id quod habet essentiam, aut existentiam. Notandum hic est, Ens duobus modis accipi, participialiter, et nominaliter, ut loquuntur. Ens, ut est participium verbi sum, significat id, quod est actu existens; Ens vero, quatenus est nomen verbale, significat id, quod habet essentiam, existentiae capacem, sive actu existat, sive non; et ut loquitur Suarez, significat ipsum esse, non ut exercitum actu, sed in potentia, vel aptitudine. Sic vivens, ut est paricipium, significat actualem usum virae; ut vero est nomen, significat id solum, quod habet eam essentiam, quae potest esse vitalis operationis principium.

6. Subsistentia proprie, et in tertio significatu accepta, in hoc convenit cum existentia, quod neque haec, neque illa, sit ipsum Ens, aut essentia Entis, sed modus Entis; differt tamen ab ea, primo, quod existentia latius pateat, quam subsistentia: illa enim competit omnibus, tum substantiis, tum accidentibus; haec vero convenit solis substantiis singularibus completis, quatenus concretis nominibus significantur; ut huic homini, huic equo, huic leoni: nam ut superiori articulo monui, haec humanitas singularis aut haec equinitas singularis, non subsistere, sed alteri inexistere dicitur; nimirum quia illa inest huic homini, haec vero huic equo. Secundo, differunt existentia, et subsistentia, ratione muneris, seu officii sui; munus enim exisentiae, est efficere, ut res aliqua actu sit in mundo, extra causarum virtutem, aut potentiam; munus vero subsistentiae est, efficere, ut res nullo modo possit esse in alio, vel ut pars in toto, vel tanquam accidens in subjecto, vel tanquam natura seu essentia, in eo quod habet essentiam. Tertio, differunt ut determinans et determinatum: sicut enim essentia est ex se indifferens ad existere, et non existere, ita existentia, est ex se indifferens ad esse in alio, et esse per se, seu subsistere: h. e. existentia est indifferens ad modum existendi innitendo alteri ut sustentanti, et ad modum existendi per se, sine dependentia ab alio recipiente et sustenante. Subsisentia igitur sic describi potest: Subsistentia, est modus existentiae superadditus, a quo res habet, quod non in alio, sed per se existere possit. Unde a quibusdam dicitur omnimoda perseitas existendi.

7. Ex his, quae jam dicta sunt, colligere possumus, in qualibet singulari substantia, concreto nomine sinificata, tres hos actus cerni posse: primo, actum essentiae singularis, per quem substantia ea est tale individuum, ab omnibus aliis distinctum: secundo, actum existentiae, per quem substantia talem singularem essentiam habens, est extra causas suas in mundo; tertio, actum subsistentiae, per quem ea ita est extra causas suas, ut non inexistat, aut innitatur alteri, sed aliis ei inexistentibus substet, et supponatur: unde ut supra dictum est, suppositum appellatur.

8. Suppositum facile explicatur, jam cognita natura subsistentiae; nihil enim aliud est suppositum, quam id quod subsistentiam habet, sua essentia et existentiae superadditam: seu id, quod in existendi actu nulli alteri innititur, sed aliis rebus ei innitentibus substernitur, et supponitur. Potest etiam sic explicari: suppositum est id, quod nullo modo est communicabile pluribus, nullo item modo alteri inesse potest, ad modum partis, aut formae. Singularis igitur humanitas Petri non est suppositum, quia vere dicitur esse in Petro; item natura humana Christi non est suppositum, ob eandem rationem: at ipse Petrus est suppositum, quia non inest alteri, tanquam pars in toto, accidens in subjecto, aut natura in eo quod naturam habet. Similiter Christus et quaelibet alia persona Trinitatis, est suppositum ob eandem rationem. Accidentia non sunt supposita, sive sint universalia, sive singularia, quia subjectis suis insunt et innituntur. Substantiae etiam universales non sunt supposita, quia singularibus communicantur, et insunt. Denique Deus gloriosus, quatenus est communis, ineffabili modo, tribus personis Trinitatis, non est suppositum; idque quia, est de ratione suppositi, quod non possit communicari, aut inesse alteri supposito; at Deus, at Deitas, communicatur, et inest tribus personis Trinitatis.

9. Persona in hoc differt a supposito, quod omnis persona sit suppositum, sed non omne suppositum ratione praeditum: unde a Boëtio sic decribitu; Est rationalis natura individua substantia. Quare suppositum recte dividitur in rationale et irrationale. Suppositum rationale, appellatur persona: suppositum irrationale, ut his equus, hic lapis, non habet peculiare nomen sibi impositum. Persona dividitur, in creatam et increatam. Personae increatae sunt tres, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus. Persona creata, vel est Angelica, ut Gabriël, Michaël: vel humana, ut Petrus, Johannes.

Articulus VI. An in creaturis, suppositum et singularis ejus natura, re differant.

1. Non statui, hic eventilare celebrem illam controversiam, de discrimine et diversitate essentiae ab existentia: utrum videlicet sit realis, an vero solius rationis: ea enim quaestio nullam habet utilitatem in Theologia, et spinosior est, et difficilior, quam ut ab iis capi possit, qui in Metaphysica rudes, ac tyrones sunt. De discrimine tamen subsistentiae, et naturae seu essentiae, pauca dicam; istius enim quaestionis determinatio insignem usum habet in Theologia.

2. Duobus modis proponi solet haec quaestio: primo, sic; Utrum in suppositis creatis, subsistentia sit aliquid positivum, et realiter distinctum ab essentia singulari, cui superaddita est, an vero non sit. Secundo, sic; Utrum suppositum, et singularis ejus natura, re differant: e. gr. utrum Petrus, et singularis ejus natura humana, revera idem sint; an vero Petrus, qua Petrus, includat aliquid reale, et realiter diversum a singulari ejus natura. Sive hoc, sive illo modo proponantur quaesio, eadem controversia est; ideoque breviter respondeo, Petrum, et singularem ejus naturam, realiter differre, tanquam includens et inclusum, seu tanquam compositum et principium ejus constitutivum; suppositum enim omne creatum, ut Petrus, includit naturam singularem, et aliquid ei superadditum, subsistentiam nimirum: vel (ut planius dicam) omne suppositum creatum est realiter compositum ex essentia singular et subsistentia ei superaddita, quam nonnulli suppositalitatem, alii personalitatem vocant. Si igitur comparemus suppositum ad naturam singularem, distinguuntur ut totum et pars; at si comparationem instituamus inter naturam ipsam singularem, et subsistentiam, ut inter singularem naturam humanam Petri, et Petri subsistentiam, seu personalitatem, tum inter se contradistinguuntur, tanquam duo extrema componentia suppositum illud creatum, Petrum videlicet. Ut autem haec sententia stabiliatur, primo probandum est, subsistentiam, seu suppositalitatem, non esse meram negationem, ut opinatur Scotus, sed esse positivum quid, simul cum natura singulari constituens Petrum, quatenus est suppositum. Secundo, positivum illud, non ratione sola, sed realiter differre a natura singulari, cum qua constituit Petrum: inde autem manifeste inferam, Petrum realiter differre a singulari sua natura humana, ejusque naturam humanam, vere, et proprie dici in eo esse. Si enim Petrus, quatenus est Petrus, seu quatenus est particularis quaedam persona humana, haec duo, i. e. humanitatem singularem, et personalitatem suam, tanquam duo principia constitutiva, re distincta, includat; necesse est ejus humanitatem singularem, re ab ipso differre; et tam vere esse in eo, quam aut materia, aut forma ipsius in eo esse dicitur.

3. Scotus, in 3. Sent. dist. 1. quae. 1. dicit omne suppositum, praeternaturam singularem, includere etiam subsistentiam; sed asserit subsistentiam, esse meram negationem aptitudinis, seu potentiae essendi in alio supposito: naturae enim singulares, habent potentiam existendi in suppositio: at ipsum suppositum, ut Petrus in nullo alio supposito esse potest, ideoque ex ejus sententia, suppositum, qua tale est, constituitur per negationem hujus potentiae existendi in supposito. Haec sententia merito rejicitur a Francisco Suarez, disp. Met. 34. sect. 2. Primo, quia subsistentia quam suppositum addit naturae singulari, est perfectio quaedam substantialis: sed mera negatio non potest esse perfectio substantialis; ergo mera negatio non est subsistentia. Secundo, si subsistentia, aut personalitas, fit mera negatio, tres personae Trinitatis in suo esse personali constituentur, et a se invicem distinguentur per solamnegationem: distinguuntur enim per suas subsistentias, aut personalitates: sed hoc est absurdum, et mysterium Trinitatis plane destruit: Ergo subsistentia non est mera negatio, sed positivum aliquid essentie singulari superadditum, ad constituendum suppositum.

4. Jam probandum est contra Durandum, in 1. sent. dist. 34 subsistentiam esse quid realiter diversum ab essentia, seu natura singulari creaturum substantiarum (nam de Deo longe a liter sentiendum est;) illud autem persicue ostenditur hac ratione: λόγος assumpsit naturam humanam singularem, non autem assumpsit suppositum humanum, seu personam humanam; sic enim non esset una simplex persona, sed gemina: Ergo suppositum humanum, et singularis ejus natura sunt re diversa; ideoque revera aliquid includitur in supposito humano, praeter ejus naturam singularem: hoc autem non potest esse aliud, quam subsistentia, seu personalitas.

5. Haec ratio etiam sic proponi solet: quae possunt separari realiter, ea non sunt realiter idem; at subsistentia separari potest a singulari natura: Ergo non sunt realiter idem quid probatur assumptio: λόγος assumpsit singularem naturam humanam; at non assumpsit personalitatem, aut subsistentiam humanam, ut fatentur omnes Theologi; Ergo separari possunt. Haec ratio non solum probat subsistentiam re differre a natura specifica, quae communis est omnibus individuis; sed etiam a natura individuali, seu singulari; ideoque aperte falsam esse eorum sententiam, qui dicunt subsistentiam aut personalitatem Petri esse ejus differentiam individualem: Christus enim non assumpsit naturam humanam in communi, sed humanitatem singularem; at non assumpsit singularem personam: revera igitur, singularis persona differt a singulari natura; et aliquid includit, quod non includitur in natura singulari; subsistentiam nimirum, et personalitatem.

6. Duabus his rationibus perspicue probatur, suppositum omne, praeter singularem suam naturam, includere positivum aliquid, realiter ab ea natura distinctum, nimirum subsistentiam: et ob id suppositum omne creatum, esse realiter compositm ex singuarli sua natura, et subsistentia, quam alii suppositalitatem vocant. Dicet aliquis: si subsistentai sit aliquid realie, re distinctum ab essentia, vel est materia, vel forma, vel ipsum compositum, vel aliquod ejus accidens. Resp: illud, quod in constitutione suppositi superadditur naturae singulari, non esse Ens aliquod proprie, sed modum Entis: ideoque neque esse materiam, neque formam, neque compositum, neque ejus accidens.

Articulus VII. Qua sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

1. Substantiae creatae singulares tribus modis possunt considerari, ut supra dictum est. Primo, quatenus habent talem essentiam. Secundo, quatenus sunt entia actu existentia in mundo. Tertio, quatenus habent talem existendi modum, seu quatenus sunt supposita. Si primo modo considerentur, habent compositionem ex suae essentiae partibus Physicis, et ejusdem gradibus Metaphysicis: e. g. si Socrates consideretur quatenus est homo, Physice consituitur ex magteria et forma sua: item Metaphysice, aut Logice, ex genere et differentia; h. e. ex animali et rationali. Si singulares substantiae secundo modo considerentur, duo includunt, videlicit essentiam et existentiam, hae autem, secundum nostrum concipiendi modum, se habent ut potentia et actus, ut supra explicavi: ideoque cum ex potentia et actu semper fiat compositum aliquod unum per se, merito dicimus singulares substantias sic consideratas, esse compositas ex essentia et existentia; h. e. ex natura et existendi actu. Sic Petrus quatenus est homo actu existens in mundo, haec duo includit naturam humanam, et existendi actum, includit (inquam) tanquam duo principia ex quibus constituitur.

2. Si singulares substantiae creatae tertio modo considerentur, i.e. si considerentur quatenus sunt supposita, non solum habentia essentiam actu existentem in mundo, sed etiam talem modum existendi, nimirum per se et non in alio, si (inqum) sic considerentur, duo includunt, videlicet essentiam actu existentem, et subsistentiam, seu modum per se existendi, illi essentiae existenti superadditum: essentia autem seu natura singularis substantiae creatae, est potentia respectu subsistentiae, et subsistentia est eius actus ei superadditus, eamque perficiens; ideoque ex essentia seu natura actu existente, et subsistentia ei superaddita, merito dicimus fieri aliquod unum per se; videlicet ipsum suppositum. Sic Petrus, quatenus est talis persona, includit singularem essentiam, per quam est singulare Ens; et singularem subsistentiam, per quam est persona singularis.

3. Quaeret aliquis; quae sit causa,cur istae tres compositiones, Deo non attribuantur; cum essentia, existentia, et subsistentia seu personalitas, in omnibus personis Trintitatis inveniantur, non minus quam in personis humanis et Angelicis: quaelibet enim persona Trinitatis suam habet essentiam, et existetniam, sibi cum reliquis personis Trinitatis communem; habet etiam suam propriam subsistentiam, aut personalitatem, per quam a reliquis personis differt. Respondetur, earum compositionum nullam posse Deo attribui, salva ejus simplicitate, salva item infinita perfectione, et digniate gloriosissime illius naturae. Hoc autem manifestum evadet, si istas compositiones sigillatim, et seorsim consideremus et perpendamus.

4. Primo igitur, compositio essentialis, tum Physica, tum Metaphysica, a Deo removenda est: illa quidem, quia spiritualem naturam everrit: haec vero, quia Deus sub nullo genere univoco continentur, ut postea probabitur (Deo favente) in quaestionibus de Deo. Secundo, compositio ex essentia et existentia, a Deo removetur, ob duas rationes: primo, quia ad omnem compositionem, sive sit realis, sive rationis, requiritur ut unum superaddatur alteri, propter constitutionem alicujus tertii: at existentia, neque revera, neque secundum naostrum concipiendi modum, est aliquid superadditum essentiae Dei, sed potius est aliquid in ipsa Dei essentia inclusum, ut declaravi Art. 1. Ergo existentia Dei non potest cum ejus essentia concurrere ad constituendum aliquod tertium. Secundo, compositio ex essentia et existentia, tribuitur substantiis creatis, quia earum esse ita se habet ut potentia, et existentia ut actua illi superadditus: at essentia Dei non potest appellari potentia, respectu existentiae divinae quia in se includit existetniam, ut dictum est loco jam citato: nulla autem potentia in se includit actum suum, sed ad actum suum, tanquam ad aliquid ulterius et externum dirigitur.

5. De tertia compositione, quae est suppositorm ex natura singulari et subsistentia, major est dubitatio; ea enim videtur Deo tribuenda, quia quaelibet persona Trinitatis, haec duo includit, essentiam divinam, quae communis est omnibus tribus personis; et particularem suam personalitatem, per quam a reliquis duabus personis distinguitur; Ergo ex his duabus composita est. Si respondeas, personam aliquam ideo non esse compositam ex natura et subsistentia, quia subsistentia est aliquid in ipsa Dei essentia inclusum, sicuti jam dictum est de existentia; facile confutaberis, si enim subsistentia aut personalitas Patris esset de essentia ejus, esset toti Trinitati communis, sicut et ipsa ejus essentia est. At hoc est absurdum: Ergo et illud. De hac controversia meam mentem aliquot assertionibus proponam.

6. Assert. 1. Subsistentia, aut personalitas Patris (idem de Filii, et Sp. Sancti hypostasi dicatur) non differt ab ejus essentia ullo genere realis diversitatis, neque tanquam res a re, neque tanquam modus rei a re, sed ab ea differt sola distinctione rationis. Probatur haec assert. sic; primo, quicquid est in Deo, est Deus. Ergo nihil est in Deo, quod revera, et a parte rei (ut loquuntur) ab ejus Deitate differt. Secundo, si persona Patris realiter componatur ex ejus essentia, et subsistantia seu personalitate, duo sequentur absurda: Primo, Deum Patrem non esse absolute loquendo et summe simplicen; summa enim simplicitas omnem compositionem tollit, imprimis autem realem: secundo, Deitatem esse alicujus rei partem, omnis autem pars est incompletum aliquid, et minus perfectum quam totum illud cujus est pars.

7. Assert. 2. Deus non componitur ex natura et subsistentia, tali compositione, qualis cernitur in creatis substantiis. Haec assert: manifeste sequitur, et infertur ex praecedente: si enim Deus non componitur realiter ex natura et subsistentia, non habet talem compositionem ex natura et subsistentia, qualem habent subsistantiae creatae; name hae componuntur ex natura et subsistentia, tanquam et duobus principiis re ipsa distinctis, et ideo earum compositio realis est.

8. Assert.: 3. Quamvis subsistentia Patris de ejus essentia non sit, sed secundum nostrum concipiendi modum, sit aliquid ejus essentia superadditum, non tamen licet dicere, Patris personam esse ex iis duabus compositam compositione rationis; imo non concipere debemus ista duo in Patre, tanquam duas partes eum componentes: cum enim concipimus Deitatem tanquam alicujus rei partem, formamus de Deo enormem conceptum, et imperfectionem non exiguam Deo affingius. Quare laudanda, et immitanda videtur eorum modestia, qui pie sentiunt et profitentur, essentiam et personalitatem includi in persona Patris, Filii, et Sp. sancti, non per modum compositionis, sed per modum ineffabilis conjunctionis aut unionis.

Articulus VIII. An hoc posito,quod omnis perfectio sit deessentia Dei, equatur subsistentiam personalem esse de ejus essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona, ut statuit Cajetanus.

1. Ex pracedente doctrina, non levis oritur difficultas, de subsistentia seu personalitate: cum enim statutum sit, omnem perfectionem esse de essentia Dei, necessario sequi videtur subsistentiam, seu personalitatem in ejus essentia includi; ideoque Deum, quatenus est communis tribus personis Triniatis, esse suppositum aut personam: ratio connectionis est; quia subsistentia est perfectio quaedam substantialis, eaque non exigua; suppositum enim omne perfectiorem habet modum existendi, quam natura quae in supposito existit. Hic igitur duo discutienda sunt: primo, an subsistentia personalis fit de essentia Dei: secundo, an Deus qua Deus, fit persona quaedam toti Trinitati communis.

2. Ut prior difficultas tollatur, praemissis duabus observationibus, meam sententiam aliquot assertionibus proponam; primo tenendum est subsistentiam tribus modis accipi a Philosophis, ut supra dictum est: 1. enim ea subsistere dicuntur, quae non existunt in subjecto inhaesionis: 2. ea quae non ita insunt, ut ab iis in quibus insunt, quoad existendi actum pendeant: 3. ea quae nullo modo alteri spuposito insunt, aut inesse possunt. Secundo tenendum est, tribus his significationibus huius vocis, addi posse quartam, quae licet minus frequens sit, non minus tamen propria est. Illud enim Ens dici potest subsistere, quod ita existit ut a nulla causa procreante, aut conservante, in suo esse pendeat: hic modus existendi, Dei proprius est, nec ulli enti creato communicari potest; ideoque procul dubio perfectissimus modus existendi est.

3. His positis, haec sit Assert. 1. Subsistentia primo et secundo modo accepta est Deo essentialis, totique Trinitati communis: sicut enim essentialiter Deo competit actu existere, ita etiam est de essentia Dei sic existere, ut neque in aliquo subiecto existat, neque ab aliquo supposito in quo est, quoad actum existendi pendeat.

4. Secunda Assert: Subsistentia terio modo accepta, etsi quatenus est in Deo, re non differat ab ejus essentia, non tamen vere dici potest esse de essentia Dei: quicquid enim est de essentia Dei, illud Deo, quae Deus est, competit. Si igitur personalitas est de essentia Dei, Deus quatenus est Deus, est persona, et per consequens, omnes tres personae, quatenus sunt unus verus Deus, vere dici possunt una persona: quod sane absurdum est, et nostrae fidei principiis contrarium.

5. Assert: 3. Subsistentia quarto modo accepta, est de essentia Dei, seu est essentiale ejus attributum; nam esse primum Ens, a se et non aliunde suum esse habens, est ipsissima natura seu essentia Dei.

6. Assert: 4. Vocabulum hoc (perfectio) distinguendum est; aliae enim sunt perfectiones, quarum negatio imperfectionem importat, ut esse seu existere, vivere, esse Spiritum, esse bonum, esse justum: horum enim opposita, nimirum non existere, non vivere, etc. manifestae imperfectiones sunt. Aliae sunt perfectiones, quarum negatio nullam imperfectionem importat: sic sapientissima Dei decreta de creatione et gubernatione rerum, perfectiones sunt, sed eorum negatio nullam imperfectionem importat: quamvis enim Deus nulla talia decreta habuisset, imo quamvis contraria his decreta habuisset, imperfectior non fuisset: sic ambulare, currere, sedere, loqui, sunt perfectiones hominis, sunt enim actus, omnisque actus est perfectio: at negatio horum actuum nullam imperfectionem involvit; quamvis negatio potentiarum ex quibus oriuntur, imperfectionis notam rei, cui tribuitur, inurat: dico negationem horum actuum nullam imperfectionem involvit; quamvis negatio potentiarum ex quibus oriuntur, imperfectionis notam rei, cui tribuitur, inurat: dico negationem horum actuum nullam imperfectionem involvere, quia homo non est imperfectior, cum non ambulat, quam cum ambulat, aut cum non loquitur, quam cum loquitur.

7. Prioris generis perfectiones omnes sunt de essentia Dei, illique, qua Deus est, necessario conveniunt; at de perfectionibus secundi ordinis, aliter sentiendum est; non enim sunt de essentia Dei, nec illi necessario conveniunt, qua Deus est: v. h. decreta Dei de hominum aeterna salute, et morte, etsi re non differant ab ejus essentia, non tamen vere dicuntur esse de essentia Dei: si enim hoc esset verum, ex necessitate naturae Deo inessent, et sic libertas decretorum divinorum tolleretur. Ad posterius genus perfectionum, subsistentiam personalem referimus; etsi enim ejus negatio, cum essentiae finitae creaturarum tribuitur, imperfectionem involvat; cum tamen Deitati, seu naturae divinae attribuitur, nulla imperfectionis labe eam aspergit; ratio imparitatis est haec; essentia divina in se includit modum quendam existendi, longe perfectiorem subsistentia personali, nimirum modum existendi absque dependentia in essendo, ab ulla causa procreante, aut conservante: dico hunc modum existendi esse perfectiorem subsistentia personali, quia in eo posita est perfectio primi entis; et ob id creaturis communicari nequit: subsistentia vero personalis et hominibus, et Angelis communicatur. Contra vero, essentia finita creaturarum in se neque existendi actum includit, neque ullum existendi modum personalitate perfectiorem: ideoque ea imperfecta est, ob defectum personalitatis, cum Deitas nullo modo imperfecta fit, ob carentiam talis subsistentiae.

8. Franciscus Suarez, lib. 3. de Trinit. Cap. 10. aliam distinctionem perfectionis assert, sed magis obscuram, et difficilem, ideoque eam hic non proponam: illud autem diligenter notandum est, quod isti distinctioni addit, videlicet, divinitatem, praecisis relationibus seu subsistentijs personalibus, non includere formaliter perfectiones earum: includere tamen illas eminenter, tum quia hoc necessarium est ad infinitatem illius entis; tum quia ipsa Deitas est radix, et fundamentum omnium illarum perfectionum.

9. Posterior quaestio facile solivtur, sublata priori difficultate: cum enim Deo, ut est communis tribus personis, ea subsistentia non conveniat, quae suppositorum est propria: intrepide dicendum est, Deum sic consideratum non esse personam. At (inquit Cajetanus) Deus quatenus est communis tribus personis, etsi non sit persona stricte et ἀκριβῶς loquendo, potest tamen dici persona completa. Respondeo cum Fonseca, in rebus divinis non usurpandas esse novas, et inusitatas locutiones, et ab omni Paterum consuetudine abhorrentes: praesertim cum quis decipi possit tali loquendi modo, et existimare tres personas esse unam personam, aut suppositum.

Articulus IX. An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis, sint tres singulares substantiae.

1. Substantia apud Latinos a subsistendo (ut volunt nonnulli,) et a substando accidentibus (ut volunt alii) dicta est: juxta posteriorem Etymologiam, Deus Opt. Max. non est substantia, sed substantiarum omnium principium, et causa: at juxta priorem, verissime et propriissime est substantia; no quidem universalis, sed singularis, et individua: substantiae enim secundae indigent primis, ut in iis existant; at Deus etiam qua communis est tribus personis, nulla re indiget, in qua existat. Sed objiciet aliquis: Deus, ut est communis tribus personis Trinitatis, est praedicabilis de pluribus; Ergo est universalis, et secunda substantia. Respond. definitionem universalis, sic concipiendam esse; universale est id quod praedicari potest de iis quae sunt plura secundum ipsum nomen universalis: sic homo praedicatur de iis quae sunt plura secundum nomen hominis, i. e. de pluribus hominibus: at Deus praedicatur quidem de pluribus personis, non tamen dici potest praedicari de pluribus secundum nomen Dei, i.e. de pluribus Diis. Alii dicunt illud esse universale, quod praedicari potest de pluribus, in quibus dividitur, et multiplicatur: sed eodem res redit.

2. Secundo obj. nulla prima seu singularis substantia sub se continet alias primas, seu singulares substantias: at Deus sub se continet tres personas; quaelibet autem persona est singularis substantia. Resp: nulla singularis substantia, sub se continet alias singulares substantias numero, h. e. differentiis individualibus distinctas, potest tamen una singularis substantia sub se continere plures personas unam numero essentiam habentes, et solis existendi modis distinctas.

3. Altera quaestio, in titulo proposita, est; an tres personae Trinitatis sint tres singulares substantiae? Hujus quaestionis difficultas in hoc est posita; quod Orthodoxi Patre statuant filium esse Patri ὁμοούσιον, h. e. ut Ecclesia latina vertit, consubstantialem, sive unius et ejusdem substantiae; ut merito Hieronymus in Epistola ad Damasum dixerit quis audeat ore sacrilego tres substantiae in Deo concedere? Contra vero, cum persona sit substantia singularis, tot videntur esse singulares substantiae in Deitate, quot sunt in ea personae.

4. Hujus quaestionis determinatio duabus assertionibus comprehendi potest. Primo, novae et insolitae locutiones in mysteriis fidei non sunt usurpandae: vitandi enim sunt omnes modi loquendi, qui Haereticis vel in speciem favere videntur. Qui igitur de tribus personis adorandae Trinitatis loquuntur, ii uti non debent supra dicto loquendi modo, dicentes eas esse tres substantiae; ne favere videantur Arianis, Macedonianis, Valentino Gentili, et ejus sectatoribus. Secundo, nullo modo admitti potest illa locutio, sed rejicienda est tanquam aperte falsa, et Tritheitica: si enim tres personae sint tres substantiae; vel sunt tres substantiae finitae, vel sunt tres substantiae infinitae: non sunt tres substantiae finitae, seu creatae, ut patet: at neque sunt tres substantiae infinitae, quia non sunt tres Dii.

5. Consequentia non est valida argumenti allati in contrarium: dabo enim similem consequentiam, quae plane vitiosa et inepta est, omnium judicio: ut si hoc modo argumentetur aliquis; Petrus stans, Petrus sedens, et omni aliud ejusmodi aggregatum, est substantia singularis accidente quodam vestita; Ergo quot sunt talia agregata, tot sunt singulares substantiae accidentibus vestitae. Si (inquam) aliquis sic arguemntetur, vitiosa eritillatio; quia Petrus stans, et Petrus sedens sunt duo talia aggregata; at non sunt duae singulares substantiae, sed una numero et individua substantia. Quaeret aliquis: quid ex antecedente isto, persona est singularis substantia, recte et legitime possit colligi. Respondetr hanc esse justam, et licitam consequentiam; persona est singularis substantia, Ergo quot sunt personae, tot sunt ea quibus singulis competit esse singularem substantiam.

Articulus X. An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique.

1. Affirmativam quaestionis partem probare videntur haec argumenta. 1. Sicut omnes singulares Boves, Equi, Leones, etc. sunt supposita irrationalia; ita etiam omnes singulares homines sunt supposita rationalia, seu personae: Ergo Christus, qua est singularis homo, est persona. 2. Omnis singularis substantia completa, et concreto nomine significata, est suppositum, ut docent omnes Metaphysici; at Christus, quatenus est singularis homo, est talis: ergo est suppositum: omne atuem suppositum rationale est persona. 3. Homo singularis differt a singulari sua essentia, ut suppositum a natura in supposito existente; ergo Christus, quatenus est homo singularis, est suppositum, et suppositum, et proinde persona.

2. Deinde si Christus, quatenus est homo, sit persona, ut jam probatum est, vel est persona immensa, et ubique existens, vel est persona finita, et certo loco comprehensa: posterius admitti non potest, quia sic in Christo duae essent personae, una finita, altera infinita; ergo dicendum est prius, videlicet Christum quatenus est homo, esse personam immensam, in omni loco, et extra omnem locum existentem: et proinde non solum fatendum est, illam propositionem, Christus homo est ubique, esse veram; sed etiam illam, Christus quatenus homo, est ubique.

3. Ut huic quaestioni satisfiat, dico primo, ambiguam, et proinde distinguendam esse illam propositionem, Christus, quatenus est hic homo, est persona; nam ut loquitur Suarez, in tertiam partem D. Thomae, Tom. 1., quaest. 16, art. 11. illa particula quatenus, vel reduplicat suppositum, vel reduplicat naturam: h. e. vel hic est ejus sensus, Christus ratione naturae humanae ab eo assumptae est persona; et sic propositio est aperte falsa, nam Christus neque habet a sua humanitate quodsit persona simpliciter, neque ab ea habet novam aliquam subsistentiam, aut personalitatem; sic enim in eo duplex esset hypostasis; neque verum est dicere humanitatem ab eo assumptam, suam propriam subsistentiam, aut personalitatem habere, quia ea aliteri inexistit, et non subsistit: Idcirco negandum est Christum ratione naturae suae humanae esse personam: vel hic est ejus sensus: Christus, quatenus est suppositum humanum naturam includens, est persona; et sic propositio est verissima, utprobanda tria illa argumenta in limine articuli posita; illud enim suppositum, in quo est humanitas, est persona.

4. Alii brevius respondent, Christum, quatenus est hic homo, duo includere, videlicet subsistentiam divinam, et naturam humanam; et dicunt Christum, quatenus est homo, esse personam respectu subsistentiae divinae, quam materialiter includit, non vero respectu naturae humanae assumptae, quam magis formaliter et directe importat illa vox, hic homo.

5. Dico secundo, illum modum loquendi, Christus, quatenus homoest, est persona, fugiendum esse: 1. Quia Nestoriano dogmati, quo duae personae Christo tribuuntur, favere videtur. 2. Quia reduplicatio proprie accepta importatpropriam rationem, vel causam cur attributum insit subjecto: certum autem est rationem, secundum quam personalitas Christo competit, non esse in natura humana, et proinde Christum non satiscommode dici personam, quatenus est hic homo. 3. Quia Theologi, dum differunt de Christo, et utuntur illis reduplicationibus, QuatenusDeus, quatenus homo, aut quatenus hic homo, non respiciunt Christi subsistentiam personalem, sed naturam: designant enim naturam, secundum quam haec, vel illa attributa, Christo conveniunt: at personalitas non competit Christo, secundum naturam humanam, ideoque insolens est illa locutio, Christus, quatenus est his homo, est persona.

6. Quod ad alteram partem argumenti attinet, respondendum est ut supra, Christum, quatenus est hic homo, duo includere, videlicet subsistentiam divinam, et naturam humanam ei superadditam: respectu subsistentiae divinae, quam materiali quadam ratione includit, dici potest Christus, quatenus est hic homo, esse persona immensa, et nullo loco definita: respectu naturae humanae quam magis formaliter, et directe importat illa vox, hoc homo, recte negatur Christum, quatenus est hic homo, esse personam immensam, et ubique existentem; idque quia ejus natura humana habet suum particulare ubi; et certo loco comprehenditur.

7. Caeterum licet illa propositio aliquo sensu vera sit, ut jam dictum est; quia tamen Ubiquitariorum errorem redolet, quia item sensus quem verba istius propositionis evidentius prae se ferunt, est absurdus, videlicet quod Christus ratione naturae humanae sit immensus; seu quod ejus humanitas immensa sit; ideo rejicienda est, et sedulo cavenda.

Articulus XI. An Ubiquitariorum argumenta ab unione personalis petita sint valida.

1. Prima objecto eorum, qui humanae Christi naturae, immensitatem quandam affingunt, sic proponi solet; Quicquid personaliter conjunctum est cum toto λόγῳ, illud existit ubicunque existit ὁ λόγος: at natura humana Christi est talis: Ergo. Respondetur, propositionem esse aperte falsam: name ex personali unione duarum naturarum in Christo, non magis sequitur, humanitatem esse ubicunque est Deitas, quam ex unione substantiali animae nostrae cum materia capitis, sequitur capitis materiam esse ubicunque est anima, h. e. esse in pede, quia anima est in pede: dico eam esse substantialiter conjunctam toti animae, quia tota anima est in toto corpore, et tota in qualibet ejus parte. Si igitur bene et acute argumentantur Ubiquistae, cum talem syllogismum exstruunt, bona et efficax erit haec argumentatio; Quod substantialiter est cunjunctum toti animae, illud existit ubicunque existit anima; at materia capitis est substantialiter conjuncta toti animae: Ergo est ubicunque est anima: anima autem est in materia pedis. Ergo etiam materia capitis est in materia pedis.

2. Secunda ob. Unio duarum naturarum in Christo facta est, ἀδιαιρέτως καὶ ἀδιαστάτως. Ergo non existit earum una, nisi ubi existit altera: i. e. in omnibus locu coexistunt. Respond. adverbia inseparabiliter et indistanter, cum adhibentur ad explicandum modum, quo uniuntur duae naturae in persona τοῦ λόγου duplicem usum habere: primo enim adhibentur, ad refellendum Nestorii errorem, qui has naturas non tantum distinxit, sed divisit et separavit, utrique, naturae suam propriam hypostasin affingens: ideoque illas non conjunxit in unam hypostasin. Secundo ut sciamus istam unionem esse indissolubilem, et has naturas, postquam semel conjunctae sunt, nunquam disjungi aut separatri posse. Negamus igitur istam consequentiam, humana et divina natura, indissolubiliter, et inseparabiliter, in una persona conjuncta sunt: Ergo ubicunque existit earum una, ibi etiam existit altera; ratio est, quia per distinctionem localis praesentiae duarum naturarum, earum unio non dissolivtur, sed potius naturarum veritas asseritur, et confusio tollitur.

3. Instabit aliquis primo: Si istarum naturarum una ibi existit, ubi non existit altera, tum earum una, ab altera separatur: at verum est prius: Ergo etiam posterius. Resp. Negando connexionem: anima enim humana, quae tota est in materia capitis, est etiam tota in aliis membris, in quibus materia capitis non existit; at unio animae cum materia capitis, hoc pacto non dissolivtur: nam, ut omnes norunt, anima non nisi per mortem hominis, divellitur et separatur a capite, et reliquis membris. Secundo inst. Anima, qua tota existit in materia capitis, et tota extra eam, non unitur capiti, unione adaequata, et completa; sed sei unitur, tanquam materiae partiali et incompleta: contra vero unione adaequata, et completa, unitur toti corpori, quia anima ita est tota in toto corpore, ut nullo modo sit extra illud: Ergo, cum ex sententia Calvinistarum, tota Deitas existat in humanitate, et etiam tota etra eam, unio τοῦ λόγου cum humanitate, non erit adaequata, et completa. Respond, Imparem esse rationem: unio enim animae cum materia capitis, dicitur incompleta, quia non est unio totius cum toto: i.e. totius formae cum tota materia, sed cum ejus parte: at unio τοῦ λόγου cum humana natura, est totius cum toto: i. e. totius Deitatis Christi, cum tota ejus humanitate inuna hypostasi. Vera igitur ratio cur unio animae cum materia capitis, sit inadaequata, non est quod anima existat extra materiam capitis, sit inadaequata, non est quod anima existat extra materiam capitis, sed quod non fit unio totius cum toto: i.e. integrae formae cum integra materia. Quamobrem non est, quod Ubiquitatii nobis objiciant, nos personam Christi solvere, naturas ipsius divellere, et inadaequatam conjunctionem naturarum ei affingere: sed contra est quod nos doleamus, et miremur, tam elumbia argumenta, tam pueriles ineptias, viris ab eruditione claris placere, et imponere potuisse.

4. Tert.: ob. Secunda persona Trinitatis, postquam humanam naturam assumpsit, semper et ubique estDeus Incarnatus: Ergo nusquam est Excarnatus, ut insolenter loquitur Philippus Nicolai. Resp. Illud argumentum, nihil concludere contra nos, et proinde totum admitti posse: cum enim incarnatio Dei posita sit, in humanae naturae assumptione, ejusque conjunctione hypostatica cum divina, necesse est excarnationem (ut cum Philippo Nicolai loquar) significare humanae naturae depositionem, desertionem, et unionis jam factae dissolutionem: absit autem dicamus, beatissimum λόγον carnem, quam in utero Virginis assumpsit, alicubi deponere, exuere, aut e sua hypostasi exterminare. Instabit aliquis primo; si λόγος existit extra carnem, λόγος est alicubi excarnatus: at verum est prius, ex vestra sententia. Ergo etiam posterius admittere tenemini. Resp. Negando illam connexionem; sicut enim tota anima humana existit extra materiam capitis, salva ejus unione cum materia capitis, ita etiam totus λόγος existit et in carne, et extra carnem, salva sua personali unione cum natura humana; et proinde τὸ esse extra carnem non necessario infert excarnationem, seu unionis istius personalis dissolutionem. Matthias Martinus acutissimus Theologus, ad hujusmodi argumentum a Balthasare Mentzero propositum respondens, dicit voculam extra esse ambiguam; et alias idem valere quod ultra, h. e. negare rei unius inclusionem in alia re: alias autem, importare separationem, et negare unionem; priore modo dicit λόγον existere extra carnem a se assumptam, non vero posteriore modo.

5. Instabit aliquis secundo: Si λόγος, priori modo est extra humanitatem, λόγος alicubi non erit homo: at λόγος nuspiam non est homo: Ergo nuspiam est extra humanitatem: probatur assumptio: λόγος semper et ubique est homo, nam semper et ubique est θεάνθρωπος. Resp. Quamvis Sanctus Thomas, et cum eo fere omnes Scholastici Theologi, putent illam propositionem, λόγος ubique est homo, simpliciter esse falsam, puto tamen distinctionem esse adhibendam: vel enim hic est ejus sensus, λόγος ubique est persona, humanam naturam sibi unitam habens: vel hic est ejus sensus, λόγος est persona habens naturam humanam, ubique sibi unitam, ideoque ubique sibi localiter praesentem. In priori sensu propositio est vera, et a nobis admittitur, quia nostrae sententiae non contradicit: in posteriori vero, plane falsa est, et proinde a nobis nunquam admittetur. Inter hos duos sensus istius propositionis, ingens esse discrimen, ex his exemplis liquet: Maritus ubique, seu ubicunque existit, est vir uxorem habens, est propositio vera: at haec, maritus est vir, ubique, seu in omnibus locis uxorem habens, est propositio falsa: Similiter haec. Dominus ubique est vir, servum habens, propositio est vera: haec vero, Dominus est vir, ubique servum habens, falsa est.

6. Instabit aliquis tertio: Si λόγος non habet naturam humanam ubique sibi unitam et localiter coexistentem, totus Christus non est ubique, sed una tantum ejus natura, videlicet Deitas: at absurdum est posterius. Ergo etiam prius. Resp: Negando connexionem propositionis: nam ex antecedente istius connexae propositionis, bene sequitur totum Christi, i.e. omnes partes Christi, non esse ubique; non vero bene sequitur totum Christum non esse ubique. Hanc distinctionem cur repudiet D. Iacobus Andreae, et cum eo reliqui Ubiquitarii, magnopere demiror: Totus enimChristus est homo, sed non totumChristi; totusChristus est passus mortuus, et resurrexit; sed non totumChristi: i.e. utraque ejus natura.

7. Instabit aliquis quarto: Christus non est totus, sine humanitate: Ergo si totus Christus est ubique, humanitasChristi est ubique. Resp. Negando sequelam; istius enim argumenti consequentia, est plane ridicula, et refutatione indigna, ut patet ex his exemplis, quae similem consequentiam continent: TotusChristus non est sine Deitate: Ergo si totus Christus est passus et mortuus, Deitas etiam passa est, et mortua: Item, Christus non est totus, sine pede suo: Ergo si totus Christus est homo, pesChristi est homo.

Articulus XII. An subsistentia personalis τοῦ λόγου, sit naturae ejus humanae communicata: Et an recte loquantur, qui dicunt, humanitatem Christi subsistere ubique, per subsistentiam τοῦ λόγου; Item existere ubique, secundum esse suum personale.

1.Ex eo quod dici solet hypostasin, aut subsistentiam τοῦ λόγου, communicatam esse carni Christi, duo consectaria ducuntur: primo enim Ubiquitarii inde colligunt, omnipraesentiam, imo et proprietates omnes τοῦ λόγου, esse humanae naturae communicatas; ratio consequentiae est, quia hypostasis τοῦ λόγου, non differt realiter ab ejus essentia, ideoque nec a proprietatibus ejus essentialibus: Si igitur verum est hypostasin τοῦ λόγου, esse carni communicatam, etiam proprietates ejus, eodem modo ei communicatas esse fatendum est. Secundo, nonnulli etiam ex nostris Theologis, qui putant Christi carnem posse dici ubique subsistere, per subsistentiam τοῦ λόγου, licet in uno solo existat, ex eodem fundamento, sic ratiocinantur. Humanae nauraeChristi communicata est subsistentia τοῦ λόγου; cum igitur τοῦ λόγου subsistentia infinita sit, et nullius loci ambitu includatur, caro Christi, per eam, subsistentiam sibi communicatam, dici potest ubique subsistere: hoc posteriu argumentum periculosius est praecedente, quia tantopere placet quibusdam Orthodoxis Theologis, ut profiteantur nos in hac controversia de locali praesentia carnis Chrsiti, λογομαχεῖν, et nonnisi verbali dissidio, ab Ubiquitariis discrepare; quod an verum sit, judicent illi qui historiam colloquii Mompelgartensis et Bezae ac Iacobi Andreae Polemica scripta super hac materia diligentius considerarunt.

2. Ut igitur duo illa argumenta perspicue diluantur, distinguendum est verbum communicandi, et docendum quo sensu Christi subsistentia sit λόγῳ communicata: tenendum igitur est, aliquid tribus modis dici alteri communicari. Primo, et inhaesive et denominative, quo modo odor pomi communicatur manui, nam et odor ille, saltem idem specie, inest manui, et denominat manum, i. e. vere praedicatur de manu. Secundo, communicatur aliquid denominative, sed non inhaesive: quo pacto reges et Imperatores communicant imperii dignitatem uxoribus suis, illae enim denominantur Imperatrices, et reginae, non quod in se habeant potestatem, aut authoritatem imperialem, sed quod eaum mariti istam authoritatem habeant. Tertio, communicatur aliquid alteri, neque inhaesive, neque denominative, sed vel effective, quo modo Deus dicitur communicare seipsum creatis entibus; illa enim dicuntur entia et bona, participatione primi entis, et primi boni, ut loquitur Zanchius; vel sustentative, quo modo accidentibus suis communicatur subjectum, ea videlicet sustentando, et recipiendo in se: vel aliquo alio simili modo. Dico haec neque communicari denominative, neque inhaesive, quia Deus neque existit in creaturis tanquam forma essentialis, aut accidentalis in suo subjecto: neque de iis praedicatur, praedicatione vera et affirmativa; subjectum etiam neque inest accidentibus suis, neque ea denominat, sed contra ab iis denominatur.

3. Hypostasis seu subsistentia τοῦ λόγου, tertio hoc modo communicatur naturae ejus humanae: h. e. neque communicaturei inhaesive, neque denominative, sed sustentative tantum. Prior pars hujus assertionis sic declaratur: Humana natura Chrsiti (ut bene notat Martinius contra Mentzerum) omnis propriae personalis subsistentiae expers est, et nullo modo subsistit: h. e. neque per se, neque per accidens; sive, ut planius loquar, neque natura sua, neque ex unione. Ergo subsistentia τοῦ λόγου, neque inhaesive, neque denominative ei communicata est: Probatur antecedens: Si humanitas Christi aliquo modo subsistit, aliquo modo est suppositum aut persona, et proinde aliquo sensu verum erit, Christum assumpsisse suppositum, aut personam: at absurdum est posterius: Ergo etiam prius. Probatur connexum, quia suppositum et subsistentia reciprocantur, adeo ut omne suppositum habeat subsistentiam, et omne subsistentiam habens sit suppositum. Dicet aliquis: Ergo caro Christi plane destituitur personalitate. Respondetur, eam non destitui personalitate, hoc sensu, quasi non sit personae alici unita, est enim unita personae τοῦ λόγου; sed quod subsistentia proprie, et formaliter ei neque insit, neque attribui possit.

4. Idem etiam sic demonstrari potest: Si humana natura Christi subsistit, vel per se subsistit, id est, ex se subsistentiam habet, vel subsistit quatenus existit in persona τοῦ λόγου: prius a nullo admittetur: at neque posterius manifesta absurditate caret; quod sic probatur: Caro Christi, quatenus existit in persona τοῦ λόγου habet modum quendam existendi subsistentiae contrarium, Ergo non subsistit. Probatur antecedens: Esse in alto supposito, et subsistere, seu esse per se, et extra omne aliud suppositum, sunt duo oppositi modi existendi, at caro Christi, quatenus existit in persona τοῦ λόγου, habet priorem modum existendi, i. e. existit in supposito: Ergo non potest habere posteriorem, qui ei e diametro opponitur.

5. Posterior par nostrae assertionis sic declaratur: ὁ λόγος naturam nostram, ad suam hypostasin gratiose recepit et assumpsit, ita ut ejus hypostasis carnem sibi intime praesentem habeat, eamque sibi personaliter unitam gester; contra vero caro in illa hypostasi haereat, et sustentetur. Ex quo fit, ut Christi hypostasis, seu personalis subsistentia, recte dicatur communicata humanae naturae sustentative.

6. Ex hac distinctione communicationis liquet, quid respondendum sit ad utrumque argumentum, in limine hujus articuli propositum: cum enim hypostasis Christi neque inhaesive, neque inhaesive, neque denominative communicata sit humanitati ipsius; evidens est Ubiquitatios, ex communicatione hypostaseos τοῦ λόγου, non posse colligere, proprietates ejus essentiales communicatas esse assumptae carni, aut inhaesive, aut denominative, et proinde negandas esse omnes illas illationes, quibus ex eo fundamento concludunt carnem Christi esse omniscientem, omnipraesentem, omnipotentem, etc. Similiter cum falsae sint omnes illae enuntiationes, quibus subsistere aut esse aliquod personale carni Christi tribuitur, quia viz. nullam habet subsistentiam sibi convenientem, nullumque esse personale, sed modum quendam existendi iis contrarium, consequens est Christi humanitatem, neque posse dici subsistere ubique, per subsistentiam τοῦ λόγου, neque existere ubique secundum esse suum personale. Dicet aliquis; natura humana Christi conjuncta est cum persona τοῦ λόγου, quae omnipraesens est, et omnipotens: Ergo natura humana dici potest omnipraesens, et omnipotens personaliter. Resp. Si ista consequentia admittatur, pari ratione admittendae etiam sunt hae consequentiae: Humana natura Christi unita est cum persona infinita, et aeterna: Ergo ipsa est infinita et aeterna personaliter, seu secundum suum esse personale: Item, est conjuncta cum ea persona, quaeDeus est et Creator, ac redemptor Mundi: Ergo haec ei conveniunt personaliter.

7. Quaeret hic aliquis, an quemadmodum actus subsistendi, ita etiam actus existendi, a Christi carne removendus sit. Resp. Nequaquam: caro enim Christi, licet enim non subsistat revera tamen habet propriam existentiam, distinctam ab existentia τοῦ λόγου, sed ab ea dependentem. Dico eam habere existentiam, distinctam ab existentia τοῦ λόγου, quia omne Ens creatum essentia et existentia creatoris. Dico eam habere existentiam pendentem ab existentia τοῦ λόγου, quia per se, et extra personam τοῦ λόγου, existere non potest.